Liber Deuteronomii*

Caput 7: Versus 1

Gentes multas.Septem gentes sunt septem principalia vitia, quae per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed,cum deleverit gentes multas coram te.Numerosior enim est, quam Israel, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, haereses, jactantia, et praesumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Haec cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hae pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quae summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Israelis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiae, salutaris laetitia; acediae locum incolat fortitudo; locum superbiae, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Israel, id est, animae Deum videntes. Cum vero Abrahae de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judaeorum, errore haereticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Aegypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur.Haetheum et Gergezaeum,etc.HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3.Hethaeum, etc., usque ad id est, calcatum sive praesepe eorum.Septem gentes.Abrahae permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Israel transirent ad Jordanem, jam tres deletae erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horraeos; Cappadocesve partem Hevaeorum.Et robustiores.Spiritales nequitiae subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.
(* Traductions européennes)